2. Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.

3. Tu autem in sancto bitas: * laus Israël.

4. In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.

5. Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.

6. Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.

7. Omnes vidéntes me derirunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.

8. Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.

9. Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero.

10. De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:

11. Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.

12. Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.

13. Aperuérunt super me os suum: * sicut leo rápiens et rúgiens.

14. Sicut aqua efsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.

15. Factum est cor meum tamquam cera liquéscens: * in médio ventris mei.

16. Aruit tamquam testa virtus mea, † et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.

17. Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.

18. Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.

19. Ipsi vero consideravérunt et insperunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.

20. Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.

21. Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam.

22. Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.

23. Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio Ecclésiæ laudábo te.

24. Qui timétis Dóminum, laute eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.

25. Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:

26. Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.

27. Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.

28. Edent páuperes, et saturabúntur: † et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.

29. Reminiscéntur et converténtur ad minum * univérsi fines ter:

30. Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ Géntium.

31. Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur Géntium.

32. Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.

33. Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.

34. Annuntiábitur Dómino generátio venra: * et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.